Song of Solomon 1

Salomon filius David regis Israel juxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit. Quorum primus est quem Graeci , Latini proverbia nominant, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit: ipsam autem veritatem ad intelligendum ingenio legentium reservavit. Secundum librum vocavit, qui Graece vocatur, Latine eo quod conciones non solum spiritualiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigantur, docens, omnia quae in mundo cernimus, vana esse et brevia: et ob hoc minime appetenda. Tertium librum praenotavit: qui in Latinam linguam vertitur in Cantica canticorum. Ubi per epithalamicum carmen conjunctionem Christi et Ecclesiae mystice canit. Dicitur autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis praeferatur. Sicut in lege quaedam dicuntur quibus majora sunt In his quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque ethicam, id est moralem, post hoc physicam, quae qualitatem naturae comprehendit, ad ultimum theoricam, id est contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens, per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum, et doctrinae coelestis institutionem succinctis verbis, brevibus sententiis coaptat. Sunt autem Proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, quae aliter quam dicuntur, intelliguntur: plus in virtute sententiarum, quam in sono verborum habent; quae Graeci vocant. Ecclesiastes rerum naturas discutiens, cuncta in mundo vana et caduca esse deprehendit, rerumque omnium fragilitate conspecta, renuntiari mundo admonuit. In Canticis canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quae sunt coelestia, vel divina, sub specie sponsi sponsaeque, Christi Ecclesiaeque unitatem declarat, atque animam ad amorem coelestium excitans, perveniendum ad consortium Dei provocat. Illud vero non est putandum, quod ab auditoribus nostris traditur, apud Hebraeos hanc fuisse conversationem, ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi viro jam perfectae scientiae et roboratae fidei in peritia: ne tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam textus ad concupiscentias corporales converteret. Salomon, id est pacificus, quia in regno ejus pax per quam futura pax Ecclesiae figurabatur, id est dilectus, et significat illum de quo dicitur: Psal. 44.. Ecclesiastes, id est concionator, et significat illum, qui rationabiliter erat allocuturus, et congregaturus Ecclesiam. Juxta numerum vocabulorum, tres fecit libros: Proverbia, in quo libro docet parvulos non tam aetate quam sapientia, de aequanimi conversatione in mundo, scilicet qualiter licite possint uti temporalibus; Ecclesiasten, in quo instruit homines provectioris aetatis ad contemptum caducorum; Cantica canticorum, scilicet hoc opus, in quo virum consummatum docet de solo amore Dei, ut requiescat inter brachia sponsi. Unde et Canticum canticorum dicitur sua dignitate omnia alia excellens cantica. Per illa quippe vitantur vitia, cavetur hostis: per ista locupletamur virtutibus, Domino conjungimur. Simili ordine etiam philosophi institutiones suas ponunt. Primum ethicam docent, postea physicam, et quem in his profecisse vident, ad theoricam usque perducunt. Materia, sponsus et sponsa, id est caput et Ecclesia. Et modus, quali desiderio membra capiti cohaereant, et ei placere contendant, et quae dona ab illo, vel in praesenti accipiant, vel in futuro exspectent, et quali affectione sponsus Ecclesiam diligat, eam laudans, et admonens, et confortans. Finis est dilectio Dei. Quatuor mihi in hoc opere invenisse videor personas, sponsum et sodales ipsius, sponsam et adolescentulas cum ea. Alia a sponso, alia dicuntur a sponsa: nonnulla a juvenculis, quaedam a sodalibus sponsi. Congruum quippe est ut in initiis sit adolescentularum multitudo cum sponsa, juvenum turba cum sponso. Sponsum, Christum intellige, sponsam Ecclesiam sine macula et ruga. Angelos vero, et eos qui pervenerunt in virum perfectum, intellige amicos sponsi. Adolescentulae, sunt sponsarum incipientium turbae, juxta modum quemdam salutem adeptae. Ex hoc autem libro Gentiles sibi epithalamium vindicarunt, et istius generis carmen assumptum est. Si vis ascendere ad Canticum canticorum, necesse est de Aegypto egredi, ut post transitum maris Rubri, submersis inimicis, primum possis canere canticum: etc. Exod. 15.. Sed quia adhuc longe es a Cantico canticorum, perambula terram deserti spiritualiter, et consequenter Jordanis ad ripam constitutus, secundum canticum canas, etc. Deut. 31.. Et cum universa transieris, ad altiora conscende, ut possis anima decora cum sponso, et hoc canere Canticum canticorum. Notandum quod sponsa semper in domo, vel in lectulo, vel in aliquo interiori loco cum sponso manere concupiscit: quod mulieribus congruit. Ipse quod masculorum est, ad forinseca vinearum, vel ad hujusmodi opera amicam evocat: quia nimirum Ecclesia, si posset fieri in tranquillitate pacis Domino sobolem educare desiderat. At ipse in praesenti eam crebris persecutionibus exercet, quo mundior ad aeterna perveniat, ne si prospera contingant, incolatu praesentis saeculi vel exsilii delectata, minus ad coelestem suspiret patriam. Synagoga congregatio, quod et lapidum: Ecclesia convocatio, quod rationabilium. Utraque autem haec portio justorum in eadem fide Christi et dilectione diversis temporibus, illa exspectando venturum, ista suscipiendo praesentem, consors effecta est. Omnes animae motiones, universitatis conditor Deus creavit ad bonum: sed usu nostro saepe fit, ut res quae per naturam bonae sunt, dum male his abutimur, nos ad peccatum deducant. Unus ex animae motibus amor est, quo bene utimur si sapientiam amemus, et veritatem: Male autem si carnem aut sanguinem. Tu igitur ut spiritualis audi spiritualiter amatoria verba cantici cantari, et disce motum animae tuae et naturalis amoris incendium ad meliora transferre. Vox praecedentium adventum Christi qui orant ad patrem sponsi, id est Christi. In mediis precibus exauditur, et videns sponsum ad ipsum loquitur: Tangat me dulcedine praesentiae suae, quam a prophetis saepius promissam audivi, et velut osculum afferens, etiam mei oris attactum suscipiat; id est, interrogantem me de via salutis audiat, et utraque unum faciens, osculum pacis afferat. Osculari pro pacificari ponitur, ad similitudinem illorum qui propter discordiam a dominis suis recesserunt, sed redeuntes se invicem osculantur, et perfecte pacificantur, sic Synagoga genus humanum a Deo per peccatum remotum, optat reconciliari per incarnationem Filii. Quot praecepta ex ejus praedicatione cognoscit, quasi tot oris ejus oscula suscipit. Loquitur more amantis, quae prae fervore dilectionis ordinem loquendi non valet observare. Sicut enim in osculo duo corpora diversa junguntur, sic in incarnatione Filii duae substantiae divinitatis et humanitatis penitus diversae inseparabili conjunctione uniuntur. Ubera sponsi Christi nominat, quod muliebre est, ut ipso carminis initio figurate se loqui manifestet. Ideo desidero osculum, quod est etiam redemptio mea; quia instructiones tuae, quae sunt lac et nutrimenta puerorum, sunt meliores aliis doctrinis, quae non fovent, sed occidunt simplices: sicut vinum enecat parvulos. Unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum. Ideo etiam desidero osculum, quia nomen tuum est oleum, etc. Sponsus a patre ad sponsam venit unctus, ut et sponsam ungat. A chrisma Christus, id est, ab unctione unctus; quod nomen per gratiam Spiritus sancti in baptismate funditur in cunctos fideles. Nondum possum teipsum amplecti, nomen tuum interea ex desiderio tui mecum pernoctabit. Nomen Jesu venit in mundum, et statim praedicatur. id est, in universa terra Christi nomen praedicatur; nunc Moysi nomen auditur in gentibus, quod prius Judaeae tantum claudebatur angustiis. Haec dicens, adolescentulas conspicit, quae dum prius loqueretur, non aderant, sed in precibus mediis ingreditur adolescentularum chorus et sponsae laudatur eloquiis. Universae Ecclesiae, quae unam catholicam Ecclesiam faciunt, adolescentulae sunt: non vetustae per culpam, sed novellae per gratiam, non senio steriles, sed aetate mentis ad spiritualem congruae fecunditatem. Et quia oleo tuae gratiae omnes dolores criminum evacuasti, etc. Respondent adolescentulae: Sponsa non post tergum sequitur, sed sponsi juncta lateri, famulae post eam ingrediuntur. Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris, et dona ipsius commendantium: hinc subinfertur vox illorum, qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret, et osculum offerret rogabat; haec non ad se ultra eum descendere taliter flagitat, sed ipsa potius ad coelos sequi desiderat: quod quia per se non posse fieri conspicit, ejus ducatum implorat, ad quem venire desiderat. In consideratione miraculorum. etc. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad juvenculas, et nuntiat illis: Vel, per spem in aeternam beatitudinem induxit, pluraliter, pro omnimoda bonorum copia, quasi jam dulcedinem regni coelestis praelibavi, quae mihi in coelis parata sunt, ipso revelante cognovi: moxque ad eum conversa, qui sibi hoc revelat, gratias agit pro beneficiis. Quatuor sunt in domo: porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam, fidem: per ascensum, spem: per triclinium charitatem: per cubiculum, ipsam beatitudinem intelligimus. Quasi diceret: Non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus, sed te: memores per omnia quanta pietate austeritatem legis, gratia fidei evangelicae mitigare dignatus es: ideo non in nobis, sed in te exsultabimus, quia recti omnes diligunt te, et super omnia diligendum didicerunt. Rursus in penetrale sponsa ingressa, adolescentulae, dum illius praestolantur adventum, laete concinunt pro sponsae perfectione. Et ad sponsae commendationem refertur. etc. Illa quae major est jam tuorum lacte uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus, sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum, Recti, omnes qui sunt recti corde super omnia te diligunt, nec recti sunt qui tuo amori aliquid praeponunt, a quo solo habent quidquid boni habent. Frustra se conditorem diligere credunt, qui ejus monita contemnunt. Vere justi, nec actu, nec cogitatu, nec dicto Deum violant. Postquam Ecclesia in cellaria est perducta, per cognitionem scilicet et per spem futurorum bonorum, postquam eum recto corde diligere, et in ejus gratia gaudere didicit, restat ostendere, quod pro amore illius et pro acquisitione bonorum, quae gustavit, certamen subeat, et quid afflictionis toleret. Quasi dicat: promittitis vos mecum ituras, et potest vos tribulatio deterrere quam patior: sed ne afflictio, nec infamia vos deterreant, quia haec virtutum formositatem conferent, et post amorem restat patientia ad experimentum amoris. Rursus adolescentulis sponsa respondet, et agitur de manifesta tentatione. Vilis quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo. Hic ponitur non pro veritate, sed pro aestimatione insipientium, qui eam putant vitiorum, vel daemonum mansionem; hic ponitur pro veritate. Ismaelis filius fuit, cujus manus contra omnes, et manus omnium contra eum, nullum inter homines habens locum, sed in tabernaculis pro nequitia, et ira semper habitans. Sic et justi pro meritis suis creduntur expelli et affligi, et quasi hostes omnium judicantur: unde dicitur, Matth. 10.. Ecclesia in se carnalia mortificans desideria, et decorata virtutibus, vero pacifico dignum fit habitaculum. Ideo caro Dominici hominis vocatur pellis, quia sicut tentorium super aliquem tenditur ne a sole uratur, ita caro Christi in cruce extensa fuit nobis obumbratio vitiorum. Solis est urere et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat. Et quasi ad objectionem infirmorum dubitantium respondet: Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit, quae gravior apparet, per hoc quod a contribulibus. id est, apostoli destruxerunt sectam nostram. Paulus Ecclesiae persecutor filius fuit matris ejus secundum carnem et educationem: et poenitentiam agens ad sororis signa conversus, praedicavit fidem quam ante destruebat. Una erat in Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia, quae in die Pentecostes adventu sancti Spiritus est constituta, cujus eo tempore apostoli custodes fuerunt: sed facta persecutione dispersi sunt in regionibus Judaeae et Samariae praeter apostolos, et sic contigit ut plures essent vineae, id est in pluribus locis. Et dum persecutores Judaei volebant Ecclesiam perturbare, seminarium verbi spargebant latius nolentes, et unam persequendo, multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidiali odio Synagogae, mox subjicit, quantum per hanc afflictionem profecerit: addens ex persona illorum, quibus praedicandi cura commissa est: GREG. nostrae, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed positi, nostram vineam non custodimus: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus. Dum plures custodirem vineas, ut alios lucrifacerem, in quibusdam damna sustinui. Acerbitas persecutionis filiorum Synagogae fecit me vineam meam non custodire, quia, relicta evangelica doctrina, ad legalium observationum differentias cogebant. etc. Vox incipientis Ecclesiae de gentibus ad sponsam, quia multi pseudoprophetae exeunt in mundum, dicentes: Ecce hic Christus, ecce illic; exorat ut possit discernere, in quorum professione et opere possit inveniri. pastorem meum, quem tota anima diligo, et in quibus requiem et pascua habeat, ne aestu turbata tentationum, per sodalium, id est haereticorum conventicula eam quaerere incipiam. Vel, in voce praedicatorum ad sponsum, ut discernere possint quibus vitae verba ministrare debeant. Deinde conspicit sponsum, qui conspectus abscessit. Et frequenter hoc facit in toto carmine, quod expertus in se probavit, saepe habitus sponsus, saepe elabitur, donec vere tenebitur. etc. Id est in splendore majestatis tuae, quod perfectis convenit, non mane, vel vespere. Vel, id est in exustione tribulationum, quam immittit diabolus dolens mundum sibi subripi. Solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham meridie angelos suscepit. Joseph meridie cum fratribus epulatur. Haeretici sodales dicuntur, quia nominis ejus et confessionis mysteria circumferunt. Quia sponsa dum auxilia praesentiae Dei requireret in tribulationibus, ex persona infirmantium subjunxerat, statim eamdem trepidationem illius sponsus imploratus benigna increpatione redarguit, secundum illud Evangelii, Matth. 14., quasi dicat, tu times in tribulatione a me deleri, et in fervore denigratam te conquereris: sed ego per tribulationes te pulchriorem efficere constitui. Quod si forte hoc ignoras, nec reminisceris quod nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit, egredere a meo consortio. GREG., lib. XVI Moral, c. 21. Semetipsam cognoscit, quando animo inter peccatores posita, ad auctoris sui imaginem se conditam meminit et juxta perceptae similitudinis ordinem incedit; quod si non cognoscit, egreditur a secreto cordis in exteriores concupiscentias, et ad latam viam ducta, sequitur exempla populorum. Dominus objurgans Ecclesiam paventem, admonet datae sibi gratiae adversus hostium insidias. Quia non juxta mandatorum meorum regulam, sed juxta tuos errores instituuntur. in vestigiis pastorum novissima fies, non inter oves, sed haedos. Vel id est ut sis similis veris pastoribus, quia hypocritae sequi bonos videntur viros. Sicut priorem populum de Aegyptiaca servitute liberavi, sic te de persequentium manibus liberabo, elidens Pharaonem, si te sponsam meam cognoveris, liberans a servitute diaboli, in fonte baptismatis passione rubricati, submerso ibidem auctore peccati. Quia Dominus non vult Ecclesiam ignorare seipsam, sed diligenter attendere quid donorum acceperit, quid pati debeat, consequenter post comminationem blanditur ei, quasi dicat: Si vis intelligere quomodo te scire debeas, intellige cui te comparaverim, et tunc cognosces te talem per beneficia mea tibi collata, quae turbari non debeas. Eques, sponsus, dicente propheta: Habac 3.. Quantum ergo differt meus equitatus ab equis Pharaonis, tantum melior es omnibus aliis filiabus. Sicut ille populus supervenientibus curribus Pharaonis perterritus est, sed coelesti protectione salvatus, et per aquas submersis hostibus in terram promissionis introductus est: sic unda mortis, quae cunctis occursura est mortalibus, pravos rapit in interitum, piis reserat iter ad salutem, et caetera omnia, quae ibi corporaliter, hic complentur spiritualiter. Dubitantem benigne increpat, et ne desperet in sequenti fideli amore viriliter confortat, ubi Pharaonis curribus comparat. Id est in tempore curruum. Et nota superbiam: Pharao, vel interpretatur. Nec oportet ut vagari incipias, cum me consolatorem habeas, et praelatos quibus innitaris, per quos subsistas. Quoniam ostensum est quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum amorem ipsius Domini inter adversa servet Ecclesia. Unde sequitur, Tanta te verecundiae salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissae mihi fidei nulla pravorum doctorum doctrina vel suggestione corrumpas, a quibus timebas in errorem deduci. Pulchritudo mulieris in genis dicitur esse quamplurima.Allegorice.. In notatur signum pudoris, sicut in praedicatoribus mos recte vivendi. Ecclesia, etsi sponsi sui morte viduata, tanta tamen ejus memoria tenetur, ut nullatenus externorum possit recipere consortium: et pro suis et aliorum peccatis gemit. In doctores, in opera illorum: quia ea quae verbo docent, operantur. Quae sit hujus sobrietatis custodiendae gratia subdendo, demonstrat. Per collum namque cibos trajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibus secreta cordis proximis declaramus, id est, doctores qui et verbis instruunt, et cibum salutis in commissa sibi membra transfundunt. Qui monilibus comparantur, qui pulchri sunt moribus, et pectora virginum verbis et exemplis claudunt, ne adulter inserat manum. Alia translatio. Quod est, aurum, id est, faciem meam in praesenti vita non poteris videre, sed similitudinem claritatis coelestis, per illuminationem Scripturarum, videbis per speculum in aenigmate, donec omnibus appareat, quod nunc latet in Deitate. Pulchre describit sponsus ejus pulchritudinem: post haec fit ei sponsus in recubitu. Interim, eo dormiente, ejus socii, id est, angeli consolantur eam; non habemus aurum, sed similitudinem auri fieri faciemus tibi, donec surgat cum stigmatibus argenti. Quaecunque bonae institutiones, quasi ornamenta aurium. In Scriptura sancta, quae spiritualium sensuum fulget interius, et coelestis eloquii splendet exterius; per doctorum aedificationem fit custodia sobrietatis, et per divinae Scripturae meditationem. Auro divinae sapientiae et argento divini eloquii intus et exterius renitentes. Ego et mei opifices, quos plurimos ad eroganda semina verbi constitui. Acceptis Ecclesia tantis a conditore suo muneribus et promissis, qua haec devotione operum susceperit, manifestat, dicens: quod est, cum Dei Filius in carne apparuit, Ecclesia per ipsum mysterium incarnationis in virtutum coelestium fervorem excrevit. Vel, cum esset in humiliatione crucis humanum genus per crucem redemptum, exercitatio bonorum operum odorem suavitatis aspersit. Christo rege in beatitudine coelestis secreti quiescente, sanctorum virtus in Ecclesia magna nobis gratiam suavitatis ministrat, qui quo eum, quem appetunt, non vident, tanto ardentius per desiderium flagrant. Vel, dum esset cum patre, id est dilectio, qua prior dilexit nos, quia per dilectionem propter nos assumpsit carnem. Mirandus ordo verborum. Accubante rege nardus mea dedit odorem suum, dum propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, filius factus est mulieris. quae dicitur expellere tumores, fugare frigus et afferre calorem; cui assimilatur homo Dominicus, qui carnem assumendo se humiliavit, et se humiliando omnem tumorem superbiae abstulit, frigus infidelitatis removit, et fervorem charitatis intulit. Herba etiam haec, quanto plus atteritur, tanto majorem reddit odorem, sic Christus. Mors dilecti mei, quam pro mea salute subiit, semper in mea memoria commorabitur. Item fasciculo myrrhae comparatur, dum propter nos crucis injurias toleravit. Myrrha arbor est Arabiae, altitudinis quinque cubitorum, similis spicae quam acanthum dicunt, cujus gutta viridis atque amara, unde nomen accepit myrrha. Gutta ejus sponte manans, pretiosior est, corticis vulnere vilior, quae medendis infirmitatibus est salubris: unde, et myrrhatum vinum a militibus accepit. Castarum ubera non franguntur; sed meretricum, laxis pellibus irrugantur. Unde Ezechiel: Ezech. 23.. Botrus cypri cum resurrexit: est, cum fidelibus spiritualia dona distribuit. Arbores balsami, quae in Engaddi crescunt, quia in modum vinearum excoluntur, vineas appellat. Sponsus Christus igitur est in vineis Engaddi, quia in carne veniens Spiritu sancto plenus, credentibus ejusdem sancti Spiritus dona largitur per chrismatis unctionem, in cujus confectione oleum et balsamum commiscentur. Engaddi fons haedi propter charismata, quae post resurrectionem largitus est in baptismo suis participibus. Engaddi, id est oculus meae tentationis, et tentatio est vita hominis super terram. Quia morti Mediatoris mox resurrectionis gloria successit, recte subditur, qui fuit fasciculus myrrhae in amaritudine passionis, in dulcedine resurrectionis exstitit botrus cypri. Quod myrrha enim tristificat, vinum laetificat. Hactenus Ecclesia, quae dilectionis pignora a sponso receperit, testatur, cui ipse mox remunerationis vice respondet: quasi, ex hoc quod me diligis, pulchra efficieris. Alia translatio: hoc est, in hoc quod proxima es speciosa es, et postquam coeperis esse speciosa, sine additamento pulchra es. Alia laus sponsae speciosae, ut et nos laboremus speciosi fieri. simpliciter Deum intueris quia nihil aliud nisi ipsum quaeris. Matth. 5., non habet oculos columbae; sed qui habet, castis intuetur oculis, et legem et Evangelium spiritualiter intelligit. In cujus columbae specie Spiritus sanctus apparuit. Ideoque et spiritualis intelligentia, et omnia spiritualia dona nomine columbae designantur. Columba felle caret, rostro non laedit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, juxta fluenta manet, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum recuperat. Ita sancti juxta fluenta doctrinae sedentes meliores sententias eligunt, homines a Christo alienos nutriunt Deo, si quas bonas sententias in haereticis inveniunt, non pervertunt, ira irrationabili carent, in fide plagarum Christi refugium habent, gemunt pro peccatis. Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse, ut ab ipso sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit: non quod ei, quod non habet, suo praeconio largiatur, sed intelligens decorem ejus, per quem et ipsa decora facta est, ait: etc. Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis, ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem, ex aqua et Spiritu sancto gignit. Aliquando cum sponso insurgente tentatione in acie consistit. Vel, pusilli fideles, qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc, saltem, quod peccare mortaliter nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est majorum operum. Quietam in sponso vitam agere volens quales domus sint, in quibus eum suscipere velit insinuat. Pax Ecclesiae, virtutibus floret et spirituali prole multiplicatur. Domus variae per mundum de gentibus Ecclesiae; quae ad munitionem domus solent fieri, praedicatores, quorum verbo et exemplo structura Ecclesiae, ne corruat, continetur. quae ad decorem domus solent fieri, simpliciores famuli Christi, qui tignis adhaerent et sustentantur, qui non doctrina, sed virtutibus ornant. Cypressus Graece dicitur, quod caput ejus a rotunditate in acumen erigitur: unde et turben dicitur, id est alta rotunditas, hinc et fructus cum conus dicitur: unde,
Copyright information for VulgGlossa